Amo te, ama me! - Kocham cię, kochaj mnie! (na pierścieniu) | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Herkules

9. Odpowiedź wyroczni

Ubi Herculés fínem fécit, Pýthia prímó tacébat; tandem tamen iussit eum ad urbem Tíryntha1 íre, et Eurystheí régis omnia imperáta facere. Herculés ubi haec audívit, ad urbem illam contendit, et Eurystheó régí sé in servitútem trádidit. Duodecim annós2 crúdélissimó Eurystheó serviébat, et duodecim labórés, quós ille imperáverat, cónfécit; hóc enim únó modó tantum scelus expiárí potuit. Dé hís labóribus plúrima á poétís scrípta sunt. Multa tamen quae poétae nárrant vix crédibilia sunt. [ pokaż tłumaczenie ]


1 Tíryntha. Grecka forma accusativusa.
2 Duodecim annós. Accusativus czasu trwania.


<< Rozdział 8 Rozdział 10 >>