Hodie mane vobis respondeo, non enim omne tempus discendo consumo et vobis verisimiliter iterum cras respondebo aut hodie vesperi si aliquid scribetis. Non dico te omnino non errare, Keraunos, sed certe saepe non propter ignorationem exercitatioque certe te adiuvabit, itaque noli sollicitari.

Praeterea, ipsa sine ullo magistro disco.
Anna, non dixi me non scire.

Itaque, quid machinaris? Omnem mundum regere et omnibus persuadere ut Latine loquantur...? Probum consilium, hahae.
Heh, non credetis quid heri viderim dum quietem capiebam. Offendi carmen Art of Love - "Tromba" ("tuba" scilicet), moneo tamen, nolite id audire ire - aegrotare potestis capite. Papae, interimite hoc carmen!... aut... non, quia nunc cum "tromba" audire in aeternum potero, flebo, hehe. Ceterum, aliquis scripsit "A 69 persone non piace trombare" (nunc 71 atque dicere quid hoc significet non debeo, fortasse). Res mira vere, cum non idem in mentes venit hoc carmine audiendo. Manifesto, aliquid in hoc est nosque iam non possumus iocari, quod non intellegimus. Obiter, carmen audivi Ataraxiae nomine "The Song of Axieros" (nescio quare verba sint Anglice) et hoc voluit carmen me terrere, heh. Verba multa similia sunt et dum carmen hoc modo cantatur finem mundi imaginor. Ergo, audite atque postea videte versionem (tamen probabiliter Polonica non exstat), sed nescio, Keraunos, forsitan tu linguam Italianam scis. Ita, de musica paene constanter garrire possum.
