Salvete iterum!

Verisimiliter miramini quare tam diu auferim. Matura causa erat eius rei iamque non debetis coniecturam facere. Sane, cruciatus non finis est, nam lingua Anglica cras rursus, sed tantum. (Haha, nomen huius linguae ubique terrarum, responsis nostris saepe quoque apparet. Quidam dicat "lol", velut iuvenes in interrete.) Curiosa sum quae a me quaerent. Si autem de lingua Latina colloquimur, stupefacta sum tam paucos hoc examen scribere voluisse.
Mea sententia, non difficile est domi discere, etiam commodius, sed ea grammatica... Hahae, iterum queror - ingenium habeo, at vere liber de grammatica est mihi capiendum, et hoc tempus appropinquat. Et vos, forsan aliquem librum commendatis?
Anna, scilicet ad omnes linguas id pertinet - aliter nemo difficultates habeat dum aliquid loqui aut scribere velit, sed ut vera dicam, bene scribis Latine (mihi saltem videtur), quamquam ego non sum semper certa, num omnia recte scribas, atque scis ex quo tempore linguam Latinam didici, itaque menda nonnulla facio. Interdum modus docendi (de linguis antiquis praecipue dico) me horrore perculsam facit, itaque non mirum est permultis difficile est Latine et Graece garrire. Miror, utrum multa fora ad loquendum Graece destinata sint, an peius sit et non tam multa sunt ut ad loquendum Latine (profecto, pauca potius sunt, sed scitis, quae dicere volo).
Lingua Graeca Antiqua vere difficillima? Timeo, hahae, tamen ipsa nescio num umquam eam discitura sim, tamen adhuc iuvenis sum, itaque id est probabile.