Strona 1 z 1
de epistulis
: czw 09 lis 2006, 22:39
autor: cornelia
QUIS VESTRUM EPISTULAS LATINE LEGIT AUT SCRIBIT? DICITE MIHI< QUAESO!
: pt 10 lis 2006, 07:29
autor: maurizia de sully
Non intelligo qua de re loquaris. De epistulis latine scriptis lectisve hoc in foro? De epistulis electronicis? Aut de epistulis vetere modo, calamo scriptis?
Si de epistulis electronicis, specta in hac parte fori nostri et nomina nostra vide!
Si de epistulis vetere modo scriptis, possum tantum dicere me non scribere tales, nam fere numquam epistulas calamo scribo
: pt 10 lis 2006, 13:30
autor: Martinus Petrus Garrulus
ego scribo atque lego epistulas electronicas nuntiaque brevia. si me rogas, utrum vetere modo epistulas legam - dicam: non, quod nemo tales mihi dat. sed si rogas, utrum Latine epistulas scribam - dicam: sic! habeo enim amicos extra fines Polloniae, quibuscum Latine tantum loqui possum vel volo - saepe fit, ut mihi aliquid ad illos mittendum sit. eo tempore scribo epistulam, impono illam in unum tegimentum epistulare cum illa re mittenda et mitto "veteri modo". sed amici epistulis acceptis sola epistula electronica mihi respondent. hoc modo igitur epistulas veteres scribo, sed non lego
: pt 10 lis 2006, 15:27
autor: cornelia
Rogavi de epistulis, quae Latine stilo atramento instructo scribuntur. Mihi placet epistulas electonicas scribere et accipere, sed nonnumquam volo etiam haec veras ( id est atramento scriptas) in tegimento accipere. Cum magno meo dolore nemo hoc modo sua manu ad me scribit.
: pt 10 lis 2006, 19:21
autor: Martinus Petrus Garrulus
bene, sed qua de re scribere?
Unde orta es?
: sob 22 lis 2008, 13:00
autor: Magnus Maximus Livius
Non ordine est! Qua? cornelia? Sic?
: ndz 23 lis 2008, 02:09
autor: Martinus Petrus Garrulus
fateri oportet me sententiam tuam non comprehendisse...