Strona 1 z 1
Quis Latine nobiscum scripturus est?
: wt 14 lut 2006, 17:31
autor: Keraunos
Unus de neolatine scriptoribus Polonus Stanislaus Tekieli verba pulchra scripsit quae vobis dicere mihi in animo est.
"Iam diu ego, diurnarius, acta hebdomadalia Latine scripta condere cogitavi, nam, puto, sit linguae Latinae resurgere, adesse ei debent acta talia necnon programmata radiophonica televisificave. Exspectabam tamen hoc temporis momentum cum Latinitas mea plus Ciceroniana esset. Quod cum numquam fieri intellexissem, pessima mea Latinitate rem nihilominus pergere ausus sum."
Ea verba invitamentum Latine scribendi nobis ut sint. Cicerone meliores scriptores fortasse non erimus sed nihilominus nobis scribendum est. Sentio, multa sententia scripta latinitatem nostram meliorem fore.
: ndz 05 mar 2006, 22:40
autor: Martinus Petrus Garrulus
Legi quod scriberis et dicendum mihi est, ut non comprehenderim...
Quis Latine nobis scribendum est...
Quid significant verba illa? Nonne: "Cui Latine nobis scribendum est" sive: "Quis nobis Latine scripturus est" esse debet???
Explica mihi, amice, sapienter
: sob 05 sie 2006, 23:55
autor: Flavius Aetius
Sententiam Martini Perti Garulli laudo.
: ndz 06 sie 2006, 14:17
autor: Martinus Petrus Garrulus
nonne potius probare quam laudare debes?
sed me laudari gaudeo
Cur errorem in titulo admisistis, moderatores ?
: pt 03 lip 2009, 19:07
autor: biatas
Cerauni verba vitiosa in hoc titulo manent, utinam alios ab errore abhorreant ! Sed , quamquam in imo correcta, terrent vestigia monstruosa. Stephanum Tekieli, istum audacem autodidactum, istorum puderet. Si haec errorum laudatio aut excusatio sint, frustra apposita manent. Quis enim cum eo colloquetur, qui mendosam linguam laudet ?
Et corrigendo aurem non praebet. Quis haec loquitur, quocum aliquis locuturus sit et cui respondendum sit, nescimus, Cerauno, Unicorni aut Rhinocero ? Sit venia verbo !
: czw 09 lip 2009, 00:40
autor: Martinus Petrus Garrulus
titulus iam correctus, epistula tamen ipsa adhuc manet mendosa;)
Re: Quis Latine nobiscum scripturus est?
: pt 25 wrz 2009, 16:41
autor: biatas
Keraunos"]Unus de neolatine scriptoribus Polonus Stanislaus Tekieli verba pulchra scripsit quae vobis dicere mihi in animo est.
/ de recentioris Latinae linguae scribentibus//quae vobis citare mihi in animo est/
"Iam diu ego, diurnarius, acta hebdomadalia Latine scripta condere cogitavi,
nam, puto, (sit linguae Latinae resurgere),
si linguae Latinae resurgendae studeamus, faciamus, ut adsint ei, ut debent
(adesse ei debent) acta talia necnon programmata radiophonica televisificave. Exspectabam tamen hoc temporis momentum cum Latinitas mea
(plus Ciceroniana)
plus Ciceronianae similis esset.
Quod cum numquam fieri intellexissem, pessima mea Latinitate rem nihilominus pergere ausus sum."
Ea verba
(invitamentum) invitamento
Latine scribendi nobis ut sint. Cicerone
(meliores ) similes
scriptores fortasse non erimus, sed nihilominus nobis scribendum est. Sentio,
(multa sententia) multas sententias (scripta) a nobis scribendas
(L/atinitatem nostram meliorem
(fore) effecturas esse
seu: multa scribendo meliores non fore sentio.
Vae correctis et corrigenti mihi inani !