Strona 1 z 1

De optimo genere legendi annotatio

: pt 25 lip 2008, 13:18
autor: R. K. Miller
Variis opinionibus cognitis, ipse habens paululum expertionum, audeam dicere tamen quod sentio de optimo modo legendi. Nam nosco perplures esse, quorum ex numero me ipsum exludere non possim, qui ita legent, ut tanta eorum vita perlegendo vocabulariorum, lexicis operibusque grammaticorum consumatur, ut desit tempus ad delectandum iis, quae
leguntur. Qua ex ratione mihi optimus modus legendi talis videtur, ut sensus comprehendatur, non vocabulula capiantur. Quoniam lingua Latina, qua unius est cum Slava originis et morphologiae (ita enim Graeci scientiam verbiformarum apellant) potest facile esse agnoscenda minimo thesaurorum vertendo, maximoque de legendis litteris cogitando.

: pt 25 lip 2008, 14:57
autor: C. Iulius Aquilius
Debemus rogare, qua de causa litteras Latinas legemus. Si vis mentem auctoris comprehendere sive res gestas discere, indagare omnia verba omnesque sententiarum ordines minime prodest. Accidit tamen, ut prima aut sola causa legendi exercitus est, quo in casu grammaticae atque vocabulis diligenter opus est studere.

: pt 25 lip 2008, 19:33
autor: Helwiusz Pertynaks
Ego nunc disco latine legere ex libro Extracts from Cicero, qui in pagina www.textikt.com est. Diligenter cum lexicone omnem textum lego, ut libro lecto sine lexiconibus et grammaticis non tam dificilia opera latine scripta legam.

: sob 26 lip 2008, 00:26
autor: Martinus Petrus Garrulus
Ego semper volui Latinitatem Latine comprehendere, scil. non modo, quo utuntur nonnulli - omnia in Polonicum sermonem vertentes nihilque Latine cogitantes. talem modum, ut aitis, legendi vel discendi, non puto esse bonum neque utilem - nihil enim prodest in sententiis Latine exprimendis. non possumus enim Polonice cogitatas sententias in Latinum sermonem solo lexico utentes vertere - postea, cum talia leguntur, homo, qui legit, videt nonnumquam cogitationem esse non Latine expressam, sed Polonice, ut dicimus, verbis Latinis.

puto nos egere lexico Latino-Latino, scio thesaurum et illum opere Forcellini scriptum Latino-Latinum esse. sed quis nostrum potest eum domi habere? vel cui tanta pecunia est, ut talia ab eo emantur? eh, difficilis, ut aiunt, est philologorum vita;)