De Scholis Aestivis anni praesentis et ratione docendi.
: wt 19 sie 2008, 12:46
Iam post, in animo habeo aliquid scribere. Praeter omnia multum cordi mihi fuit interesse Gedani atque Posnaniae et multos vestrum cognovisse. Duas hebdomadas paene Romanus fui et fortasse essem, si schola diutius permaneret. Dies labebantur colloquendo, cauponas visitando et cerevisiam bibendo; itaque, qui defuit, doleat. Sed Gedani, quod valde doleo, non erat tempus tam iucundum (si de negotiis, non de Vobis, Carissimi ) et tristis sum de Caecylia cogitans. Schola vero Posnaniae magis mihi placuit et Martinus Sch. scivit omnia mea verba, ergo aliquando damnatus a Martino P.G. Nostro magnopere gavisus sum. Fieri potest, ut Caecylia omnino non tirones docere possit, qua in re Martinus Sch. tamen peritus proficit. Sed causa non fuit mala ratio docendi sed veterani defuerunt, quos tirones sequi possent. Qua de causa anno proximo in schola etiam Posnaniensi erunt greges tres: duo, ut solebat, veteraniis et tironibus, at tertius, cujus in numero erunt qui omnino non Latinitati studuerunt.