Strona 1 z 1

Cur solum loquamur?

: pt 11 lis 2011, 17:55
autor: Alopex Lagopus
Sicut in nomen thematis scripsi:
Cur nobis hic solum verba facienda sit, si lingua Latina ad multos alios usus adhibeatur? Per saecula autem plurima cantica carminaque facta sunt, et non dico huc solum de illis clarissimis - in medio aevo compositis (e.g. Carmina Burana) - sed etiam his, quae vero nuper creantur.

In Interrete vagans illud curiosum inveni. Haec est YouTube tabula cuiusdam studiosae philologiae classicae, quae etiam in publicum Latinae a se reddita Disney cantica carminaque emittit.

Confiteor me hoc casu acquisisse. Ideo quoque velim a vobis quaerere, an forsan noscate usquam in Interrete alia huiuscemodi phonografica (non sola Disney) aut licet earum scripta?