Strona 1 z 3

Scribendum est Latine :-)

: pt 08 kwie 2016, 22:33
autor: loginanny
Salutem vobis dico, Amici!

Arbitrabam themam novam agendam esse, cum nemo diu iam hoc loco scripsisset...
Vivitis? Ubi estis? Olim multa movebantur, nunc altissimum silentium.
Forum illud maxime mihi placuerat, sed hodie raro cum aliquo loqui possum.

Non grave mihi est, de quo scribemus. Gravissime, ut Latine.

Igitur: vivitisne, Latine Loquentes? :wink:

Re: Scribendum est Latine :-)

: ndz 24 kwie 2016, 17:58
autor: Keraunos
Vivunt multi latine loquentes sed raro in foro apparent. Multos ante annos plure in foro fuerunt sed etiam illo tempore non multi Latine loquebant. Nunc forum est sicut silva mortua arboribus sine foliis plena per quam silvam Cerberus tantum properare solet et homines terret si ei occurrerent. ;)

Re: Scribendum est Latine :-)

: pn 25 kwie 2016, 17:41
autor: loginanny
Quam libenter responsum tuam lego! Olim desiderabam posse huc scribere, cum solum declinationes cogiugationesque scitae mihi essent. Nunc etiam non optime loquor, sed certe me intellegis.
Ego etiam non crebro in foro adsum propter tempus. Debeo multa discere scholae. Romanis bona temora fuisse arbitror, non studenda eis lingua anglica erat :lol:

Re: Scribendum est Latine :-)

: pn 25 kwie 2016, 17:50
autor: Keraunos
Anglica lingua nunquam mihi grata fuit nunquamque erit sed diffle est vivere sine ea in mundo hodierno :( Multo pulchriores tempores fuerunt quando lingua latina utens in omnibus locis et colloqui et scribere potuissemus imprimis in Polonia patria nostra ubi, ante partitionem eius, lingua latina sermo oficialis fuit Serenissimae Reipublicae Coronae Regni Poloniae.

Re: Scribendum est Latine :-)

: pn 25 kwie 2016, 19:44
autor: loginanny
Bene scripsisti. Semper Latina erat lingua artis, litterae, poesiae.
Hodierno die, si dicam in via: Ave, loqueris Latine?, certe responsum accipiam: Can you speak english? :evil:

Quo usque tandem abutere, lingua Anglica, patientia nostra??! :lol:

Re: Scribendum est Latine :-)

: pn 25 kwie 2016, 20:39
autor: Keraunos
Puto patientiam nostram magnam esse debere, propter quod cum lingua anglica hodie pugnare, similius esse, quasi ille Dominus Quijotus qui vintimolae vincere volebat, bestia ingentes esse putans. ;)

Re: Scribendum est Latine :-)

: pn 25 kwie 2016, 22:10
autor: loginanny
Atque, scriptum iam in foro:

Odi profanos anglicos et arceo...
Et: Ceterum censeo anglicum delendum esse

Hahae olim sic erravi, loquens cum aliquo, et non recitavi bene, sed: profanos anglicos :lol:

:D

Re: Scribendum est Latine :-)

: wt 26 kwie 2016, 17:19
autor: Mirea
Keraunos, valde gaudeo te saltem redisse. :) Tandem aliquis hoc foro qui linguam Latinam melius nobis scit.
Anna, tuo casu potius "co to znaczy?" respondent, aut meo casu, aut... tu non in Polonia habitas, iter tantum huc facis propter odium erga linguam Anglicam atque res extrinsecas venditas. (Hehehe...) Sed... cur mentiri? Quid contra nos machinaris? "Ceterum censeo..." Carthaginem? Ego te bene novi, vulpes callida. ;) Nunc rideo magno solio iacens (in aqua certe) mortuaque in solo.

Re: Scribendum est Latine :-)

: wt 26 kwie 2016, 17:36
autor: loginanny
In mortem te, lingua Anglica, duci iussu consulis iam pridem oportebat xD haha

Re: Scribendum est Latine :-)

: wt 26 kwie 2016, 17:40
autor: Mirea
Paulisper exspecta! Scio quae tu nunc legis!

Re: Scribendum est Latine :-)

: wt 26 kwie 2016, 17:43
autor: loginanny
Debes scire, amica.

Nos, dico aperte, consules desumus!
...

O di immortales! Ubinam gentium sumus? In qua urbe vivimus? Quam rem publicam habemus?

Lego, de lingua Anglica cogitans
:lol:

Re: Scribendum est Latine :-)

: wt 26 kwie 2016, 20:47
autor: Keraunos
Non sum certum me linguam Latinam bene scire nam me ipse solum eam discebam sine magistro ullo. Et certe menda multa facio, etiam grammatice hodierno modo explicare neque scio neque mihi placet :) Sed legebam multos libros latine scriptos et aliquando Latine scribere mihi placet.
Gaudeo sunt qui quoque ea lingua in colloquis uti volunt :)

Re: Scribendum est Latine :-)

: wt 26 kwie 2016, 21:34
autor: loginanny
Ego sentio gramatticam Latinam claram pulcherrimamque esse :)
Mox plus scribam vobis, nunc est mihi discendum.

Re: Scribendum est Latine :-)

: śr 27 kwie 2016, 10:52
autor: Mirea
Hodie mane vobis respondeo, non enim omne tempus discendo consumo et vobis verisimiliter iterum cras respondebo aut hodie vesperi si aliquid scribetis. Non dico te omnino non errare, Keraunos, sed certe saepe non propter ignorationem exercitatioque certe te adiuvabit, itaque noli sollicitari. ;) Praeterea, ipsa sine ullo magistro disco.
Anna, non dixi me non scire. ;) Itaque, quid machinaris? Omnem mundum regere et omnibus persuadere ut Latine loquantur...? Probum consilium, hahae.
Heh, non credetis quid heri viderim dum quietem capiebam. Offendi carmen Art of Love - "Tromba" ("tuba" scilicet), moneo tamen, nolite id audire ire - aegrotare potestis capite. Papae, interimite hoc carmen!... aut... non, quia nunc cum "tromba" audire in aeternum potero, flebo, hehe. Ceterum, aliquis scripsit "A 69 persone non piace trombare" (nunc 71 atque dicere quid hoc significet non debeo, fortasse). Res mira vere, cum non idem in mentes venit hoc carmine audiendo. Manifesto, aliquid in hoc est nosque iam non possumus iocari, quod non intellegimus. Obiter, carmen audivi Ataraxiae nomine "The Song of Axieros" (nescio quare verba sint Anglice) et hoc voluit carmen me terrere, heh. Verba multa similia sunt et dum carmen hoc modo cantatur finem mundi imaginor. Ergo, audite atque postea videte versionem (tamen probabiliter Polonica non exstat), sed nescio, Keraunos, forsitan tu linguam Italianam scis. Ita, de musica paene constanter garrire possum. :)

Re: Scribendum est Latine :-)

: śr 27 kwie 2016, 13:16
autor: loginanny
Eheu! constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem meam video xD
Tamen ego rei publicae non noceo hahae
Scio te scire. Quis Ciceronis orationes nescit et non amat?

Non est, quam dicis, me tantum Latine Polonieque esse scituram loqui. Lingua Anglina, etiamsi turpem esse sentio, discenda est... :cry:

De carminibus narras, sed raro ea audio :wink: