Proszę was o pomoc bo ślęcze nad tym tekstem inie mogę przetłumaczyć a oto on:
Lucius Annaeus Seneca in epistula ad Luvilium ita de servis servituteqe scripsit. Libenter ex iis, qui a te veniunt, cognovi te familiariter cum servis tuis vivere. Id prudentiam tuam et eruditionem tuam decet. Servi sunt, immo homines. Servi sunt, imo contubernales. Servi sunt, immo humiles amici. Servi sunt, immo conservi, si cogitaveris, tantundem in servos et in te fortunae licere. Cogita eum, quem tu servum tuum vocas, ex eisdem seminibus ortum esse, eodem caelo frui, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori. Tam tu servum videre ingenuum potes, quam is te servum. Belli temporibus multos ingenuos cives fortuna depressit. Alium ex eis pastorem fecit, alium custodem casae. Contemne nunc hominem eius fortunae, in quam tu transire potes. Servus est, sed fortasse liber animo. Quis nostrum non est servus? Alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes timori. Nulla servitus est turpior quam voluntaria.