
Somnium Mirum
Marcus Tullius Cicero in libro suo De divinatione mirum somnium cuiusdam viri describit. Cum duo quidam viri iter una fecerent et Megaram venissent, alter ad amicum, alter ad cauponem pernoctatum properavit. Tempore noctis ei, qui apud amicum dormiebat, visus est alter orare, ut sibi auxilio veniret, quod caupo mortem sibi pararet. Is primo, somnio perterritus, surrexit, deinde, cum se collegisset, recubuit. Tum ei in somnio idem iterum visus est rogare, ut pro morte sua ulcisceretur. Dixit quoque se interfectum esse et in plaustrum a caupone coniectum stercore tectum (esse). Is miro somnio commotus mane ad cauponem properavit, socium mortuum invenit et caupo poena affectus est.