tłumaczenie tekstu "De humanitate"

Pomoc w tłumaczeniu z łaciny na język polski.
DropOfRain
Peregrinus
Posty: 1
Rejestracja: pn 12 kwie 2010, 15:20

tłumaczenie tekstu "De humanitate"

Post autor: DropOfRain »

"De humanitate"

Docti viri Romani, qui verba Latina fecerunt, quique his verbis probe usi sunt, censuerunt /humanitatem/ non esse id, quod a Graecis /philanthropia/ dicitur. Philanthropia enim significat dexteritatem quandam benevolentiamque erga omnes homines promiscuam. /Humanitatem/ viri docti appellaverunt id, quod Graeci /paideian/ vocant. Itaque /humanitas/ dicta est eruditio et institutio in bonas artes. Vere igitur /humani/ sunt, qui bonas artes sincere cupiunt et appetunt. Huius scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini data est idcircoque /humanitas/ est appellata. Sic etiam M. Tullium Ciceronem aliosque scriptores hoc verbo usos esse omnes fere libri declarant.
ODPOWIEDZ