
Treść:
Forte in duobus exercitibus (id est: Albanorum et Romanorum) erant trigemini fratres, nec aetate nec viribus dispares. Horatii - iuvenes Romani, Cutatii - iuvenes Albani erant. Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua patria dimicent. Foedus factum est his legibus, ut is populus alteri [populo] imperitaret cuius [populi] cives in eo certamine vicissent. Foedere facto Horatii et Curatii arma capiunt; duo exercitus consederant utrimque pro castris et suspensi certamen exspectabant. datur signum et terni iuvenes concurrunt. Iam ut primo concursu concrepuerunt arma, horror ingens spectantes perstrinxit et neutro inclinata spe victoriae torpebat vox spiritusque. Sed mox duo Romani vulneratis tribus Albanis exspirantes corruerunt. Ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanos iam spes tota deseruit : Horatium enim tres Albani circumsteterant. Forte is integer fuit, Albani autem vulneribus fessi. Itaque Horatius, ut segregaret pugnam, capessit fugam; sciebat enim Albanos secuturos esse, ut quemque vulneratum corpus sineret.