Satis est brevi oratione demonstrasse omnes, quae in animali sunt, arterias ex una illa exoriri, quam e sinistro cordis ventriculo tamquam e terra truncum quendam nasci diximus. Est etiam alia quaedam arteria, quae ex eodem ventriculo exoritur, venosam habens tunicam, quae in totum pulmonem finditur in omnibus animalibus, quibus pulmo est, in aliam partem, quae pulmonis vicem obtinet, veluti apud pisces in branchias.
Hanc arteriam comparaveris inferiori stirpis parti ei, quae terra ipsa continetur, atque hanc quidem in aqs, quae in pulmone sunt, velut in radices quasdam findi, magnam vero, quae per totum corpus distribuitur, velut ramos arterias omnes per corpus a semet ipsa diffundere paulo ante commemoravi.
Męcze się nad tym tekstm od rana...i jedynie kilka zdań dałam rade przetłumaczyć ...pomóżcie ..błagam
