
De ingeniis et moribus polonorum.
Ingenia Polonorum sunt aperta et candida et falli quam fallere magis apta, non tam irritabilia, quam placabilia, minime proterva aut pertinacia, immo valde tracta bilia, si pacia commode ac placide tractentur...
Iuventutis laxior et paulo neglectior educatio, sed ea naturae bonitate compensatur. Ad scholas quidem et magistros mittere mares liberos et Latinis Litteris teneram aetatulam imbuere omnibus, pauperibus iuxta ac divitibus, nobilitati ac plebi, oppidanae praesertim, studium est. Multi paedagogos domi alunt. Inaque ne in medio quidem Latio quis reperiat tam multos vulgo, cum quibus Latine tamen loqui possit. Puellae quoque nobiles et urbanae vel domi vel in monasteris vernacula, immo et Latina lingua legere et scribere discunt...
Sunt autem docilia hominum ingenia et valent, quoqumque intenduntur; sed alienis inventis perdiscendis ea magis accommodant, quam ut novi aliquid ipsi excogitent et excellere magnopere ulla re studeant.
Bonarum litterarum atque doctrinae studia accuratius consectantur, imprimis ii, qui his praesidiis ex humilitate sordibusque domesticis emergere cupiunt, aut qui sua vel parentum voluntate ad sacerdotium animos adiciunt; severiores autem disciplinas ad nostra asque tempora consectati sunt Poloni. Non defuere nobis sane superioribus temporibus insignes mathematici, astroloogi, dialectici et philosophi, atque etiam theologi, ii praesertim, qui vocantur scholastici, cum instituta Cracoviae ante centum septuaginta annos Academia magistri eius generis Lutetia Pragaque acciti admirationi essent vulgo et primoribus, atque ipsis etiam regibus.
Byłabym wdzięczna, gdyby ktoś z Was chociaż w małej części mi pomógł, bo ja jestem w stanie niestety przetłumaczyć tylko pojedyncze słowa ze słownika. Z góry dziękuję za wszelką pomoc!
