Jakie w tym teksie wystepuja skaldnie i gdzie? w jakich formach sa poszczegolne wyrazy ? bez tlumaczenia calych zdan.
Hic quis potest esse tam aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus, qui neget
haec omnia, quae videmus, praecipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate
administrari? Etenim cum esset ita responsum, caedes, incendia, interitum rei publicae
comparari, et ea [...], quae tum propter magnitudinem scelerum nonnullis incredibilia
videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus, verum etiam suscepta esse sensistis. Illud
vero nonne ita praesens est, ut nutu Iovis Optimi Maximi factum esse videatur, ut, cum
hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae
ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? Quo collocato atque ad vos senatumque
converso omnia, quae erant contra salutem omnium cogitata, illustrata et patefacta vidistis.
Quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam.