Anno Domini 1290 in vigilia beati Iohannis Baptiste obiit illustris princeps Henricus quartus,dux Wratizlaviensis,qui appelatus est Probus dux, quia magne probitatis vir et largitatis fuit, qui fundavit ecclesiam conventualem cononicorum Sancte Crucis in Wratizlavia. Anno Domini 1310 in die beati Jacobi apostoli mane incepit plure,et duravit continue illa pluvia per duos dies et nocetes,per quam aqua, que Niza vocatur, tam innundavit, quod ante civitatem Glatz multas domos subruit et deduxit, et mille quin gentos homines ibidem submersit./
Anno Domini 1317 fames valdia Sleczaiam et totam Poloniam oppressit, per quam innumerabiles Poloni perierunt, ita quod in civitate Wratizlavie propter eorum nimam multitudinem cives eos extra civitatem sepelire fecerunt et ibidem ecclesiam ad honorem corporis Christi edificaverunt.
Anno Domini 1315 in Slezia cremati fuerunt multi heretici in Swidenitz et in Wratizlawia et alias.
chociaż pierwszy akapiyAnno Domini 1318 11 Kal.Ianuarii, id est in crastino beati Thome apostoli, circa horam vesperarum ventus vehemens venit, qui cum tanto inpetu nivem spargebat et circumferebat, quod homines, qui in viis et in campis erant,quasi excecati per nivem, ad sua hospitia redire non potuerunt et sic plures frigore perierunt.
