exercitu traiecto Scythis bellum inferre decrevit. Pontem fecit in
Histro flumine, qua copias traduceret. Eius pontis, dum ipse
abesset, custodes reliquit principes, quos secum ex Ionia et
Aeolide duxerat; quibus singulis illarum urbium perpetua dederat
imperia. 2 Sic enim facillime putavit se
Graeca lingua loquentes, qui Asiam incolerent, sub sua retenturum
potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset, quibus se
oppresso nulla spes salutis relinqueretur. In hoc fuit tum numero
Miltiades, cui illa custodia crederetur. 3
Hic, cum crebri afferrent nuntii male rem gerere Darium premique a
Scythis, [Miltiades] hortatus est pontis custodes, ne a fortuna
datam occasionem liberandae Graeciae dimitterent. 4 Nam si cum iis copiis, quas secum transportarat,
interiisset Darius, non solum Europam fore tutam, sed etiam eos,
qui Asiam incolerent Graeci genere, liberos a Persarum futuros
dominatione et periculo; id facile effici posse. Ponte enim
rescisso regem vel hostium ferro vel inopia paucis diebus
interiturum. 5 Ad hoc consilium cum plerique
accederent, Histiaeus Milesius, ne res conficeretur, obstitit,
dicens: non idem ipsis, qui summas imperii tenerent, expedire et
multitudini, quod Darii regno ipsorum niteretur dominatio; quo
exstincto ipsos potestate expulsos civibus suis poenas daturos.
Itaque adeo se abhorrere a ceterorum consilio, ut nihil putet ipsis
utilius quam confirmari regnum Persarum. 6
Huius cum sententiam plurimi essent secuti, Miltiades, non dubitans
tam multis consciis ad regis aures consilia sua perventura,
Chersonesum reliquit ac rursus Athenas demigravit. Cuius ratio etsi
non valuit, tamen magnopere est laudanda, cum amicior omnium
libertati quam suae fuerit dominationi.



