Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento,
quod nuper ex Italia venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio,
cum quattuor legionibus Luteciam proficiscitur.
id est oppidum Parisiorum, positum in insula fluminis Sequanae.
cuius adventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. summa imperii traditur Camulogeno Aulerco,
qui prope confectus aetate tamen propter singularem scientiam rei militaris ad eum est
honorem evocatus.
is cum animadvertisset perpetuam esse paludem, quae influeret in Sequanam atque illum
omnem locum magnopere impediret, hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit.
Labienus primo vineas agere, cratibus atque aggere paludem explere
atque iter munire conabatur.
postquam id difficilius confici animadvertit, silentio e castris tertia
vigilia egressus eodem, quo venerat, itinere Metlosedum pervenit.
id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum, ut paulo ante de Lutecia diximus.
deprehensis navibus circiter quinquaginta celeriterque coniunctis
atque eo militibus iniectis et rei novitate perterritis oppidanis, quorum magna pars erat ad bellum evocata, sine contentione oppido potitur.
refecto ponte, quem superioribus diebus hostes resciderant, exercitum traducit
et secundo flumine ad Luteciam iter facere coepit.
hostes re cognita ab iis, qui Metlosedo fugerant, Luteciam
incendi pontesque eius oppidi rescindi iubent;
ipsi profecti a palude in ripa Sequanae e regione Luteciae contra Labieni castra considunt.
BLagam o pomoc w przetłumaczeniu de bello gallico VII, 57-58
- Flavius Aetius
- Propraetor
- Posty: 1115
- Rejestracja: pt 28 kwie 2006, 22:23