Solem obliquum iter peragere per signiferum orbem: similiter et lunam in orbem torqueri. Esse autem solem purissimum ignem, ac terrae molem sua magnitudine vincere, esse item orbicularem ad mundi rationem.
Ignem ergo esse (solem), quia omnia ignis peragat munera; maiorem autem terrae globo, quod tota ab illo illustretur, neque ipsa modo, sed etiam caelum. Item quod terra coni instar umbram faciat, maiorem illum esse significat: omnibus autem ex partibus cerni propter magnitudinem.
Z góry dziękuję
