Marcus
: sob 16 maja 2009, 18:05
Proszę o pomoc w tłumaczeniu tekstu.
Marcus Tullius Cicero, orator Romanus clarus et scriptor celeber, vir magnus ac memorabilis fuit. Qui oratori bono et iuris prudentiam et philosophiae notitiam necessarias esse putabat. Existimabat enim sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia plerumque nimium obesse, prodesse numquam. Itaque non solum oratores nobiles sed etiam iuris peritos et philosophiae praeceptores in Graeciaet in Asia audiebat.
Cicero eloquentia non vulgari praeditus non solum multas orationes celebres sed etiam libros claros, qui " De re publica", "De legibus", " De officiis", " De amicitia", inscribuntur, scripsit. Multa hodie in librisa Cicerone scriptis de magnitudine animi, de omni virtutum genere et aliis, quae ad humanitatem pertinent, legere possumus. Medio aevo et artium renascentium aetate viri docti multa ex operibus Ciceronis hauserunt.