[łac-pol] De libris legendis (Seneka)
: ndz 07 maja 2006, 17:22
Est lectio librorum nacessaria: Alit enim ingenium et cogitando inveniendoque fatigatum reficit. Nec scribere tantum, nec tantum legere debemus: sed invicem hoc illo commutandum est, et alterum altero temperandum est, ut, quidquid lectione collectum est, prosit ad pabulum animi. Aspes debemus imitari, quae ducunt succum ex floribus ad mel faciendum idoneis, deinde disponunt per favos, quidquid attulere (attulerunt).
Paucis libris immorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter haereat. Alimenta corporis tunc demum in sanguinem et vires transeunt, cum sunt concocta. Idem praestemus in his, quibus aluntur ingenia, concoquamus illa. Non refert, quam multos libros habeas, sed quam bonos. Probatos libros semper lege: aliquid cotidie auxilii adversus varias animi pestes compara et, cum multa percurreris, unum excerpe, quod die illo concoquas.
Co prawda text trochę spreparowany, ale jednak Seneki. Czy może ktoś to przetłumaczyć?