[lac-pol] kilka tekstow szkolnych, pomoc niezbedna
: pn 08 maja 2006, 08:40
Prosze, o ile jest to mozliwe, o zajecie sie ponizszymi tekstami (tlumaczenie plus wskazania konstrukcji gram. takich jak: ACI, ACduplex, zd. podrzędne celowe i dopeł.) Mam niestety bardzo malo czasu na ich opracowanie i niezbyt duza wiedze, a sa mi one niezbedne. Jeśli ktoś byłby skłonny pomóc będę ogromnie wdzięczny.
De Aesculapii dei apud Romanos cultu
Antiquissimis temporibus auxilium deorum utilius videbatur quam medicinae ars. Aliquando Romani morbis gravioribus premebantur. Itaque legatos in Graeciam miserunt Aesculapium rogatum, ut quam celerrime in Italiam veniret et Romae maneret. Deus auxilium rogantibus promisit et serpentem, quae dei sacra erat, legatis in navem misit. Romae Aesculpius in templo in insula fluvii Tiberis aedificato colebatur.
De P.Cornelio Scipione a tribuno plebis accusato
M.Naevius tribunus plebis vir iniustus habetur. Qui P.Cornelium Scipionem apud populum accusavitł dixit enim Scipionem ab Antiocho, Szriae rege, pecuniam accepisse, ut pacem aequis condicionibus cum eo faceret. Tum Scipio cum magnoamicorum clientiumque agmine ad rostra venit atque "Quirites, - inquit - cum Hannibale et Carthaginiensibus in Africa bene ac feliciter pugnavi . Itaque ego hinc statim in Capitolium properabo et deis, qui Capitolio praesident, gratiam agam, quod eorum auxilio hostes vici. Vos quoque, Quirites, mecum properate et deos orate, ut multos tales principes imperatores habeatis". Deinde in Capitolium ascendit . Simul omnes, qui aderant, cum Scipione properaverunt, etiam scribae tribunos reliquerunt. Scipio non in Capitolio modo, sed per totam urbem templa deorum cum populo gratias agens visitavit. Celebior prope is dies fuit, quam is, quo triumphans de Carthaginiensibus Urbem est invectus.
De C. Iulio Caesare et de piraties
Aliquando C. Iulius Caesar navem conscendit, ut Rhodum insulam peteret atque apud Appollonium Molonem, clarissimum magistrum, artem rhetoricam disceret. Sed piratas non fugit. Qui insidias paraverunt, ut navigantem de improviso opprimerent . Iam Caesar prope Asiae oram erat, cum subito piratae apparuerunt et navem eius caperunt. Sed ipsi permiserunt, ut magna redimeretur. Tum Caesar ad servos: " Properate - inquit - ad finitimas civitates, ut pecuniam apportetis". Multus talentis redemptus mox pirates comprehendit et supplicio eos affecit.
Nasica Ennium poetam visitat
Nasica aliquando ad Ennium poetam venit, cui ab ostio Ennium quaerenti ancilla dixit dominium domi non ess. Nasica tamen sensit illiam domini iussu dixisse et poetam domi esse. Paucis diebus post ad Nasicam Ennius venit eumque ad ianuam quaerebat. Tum Nassica exclamat se domi non esse. Cui Ennius: "Quid? Ego non cognosco vocem tuam?" Huic Nasica: "Homo es impudens; ego ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?"
Magister et discipuli
Discipuli ad magistrum: "Venimus ad te, vir eruditissime, te salutatum et oratum: diem festum nobiscum age!" Quibus magister: "Id iucundum est auditu . Vobiscum tempus agere mihi placet, sed hoc facilius est dictu quam factu, nam officia me prohibent vobiscum manere".
Lingua Graeca Romanis aliena non erat
Multis viris Romanis lingua Graeca nota erat, sed non omnes litteris Graecis magno studio se debant. Iuste venusteque reprehendit Marcus Cato Aulum Albinum. Albinus, qui cum L.Luccullo consul fuit, res gestas Romanas Graeca lingua scriptitavit. In praefatione, quam historiae suae praemisit, ad hanc sententiam scripsit: "Fortasse , lector candide, quaedam in meis libris parum composite aut non eleganter scriptum invenies. Nam sum vir Romanus, natus in Latio, Graeca lingua nobis alienissima est". Cato ea verba legens "Cur - inquit - Gracea lingua res Romanas scripsisti? Nemo te ad hoc perpulit".
De leone et musculo
Prope leonem dormientem musculi ludebant. Unis ex iis leoni appropinquavit atque animalium regem ex somno excavit. Leo ex somno excitatus musculum capit devorare eum cupiens, sed a musculo rogatus ignovit ei et vitam donavit. Paulo post leo per silvam praedam parum caute onvestigans in rete, quod venatores tetenderunt, incidit. Diu vocem leonis, cui ipse vitam debebat, audivit, celeriter ei appropinquavit, dentibus acribus rete rupit et leonem periculo liberavit.
De ancillis et gallo
Vilica quaedam ancillas cotidie ad primum galli cantum ex somno excitabat atque ad laborem prima luce cogebat. Ancillae, quibus diuturno labore fatigatis dormire placebat, gallum necaverunt, sed paulo post ipsae galli necem deplorabant. Vilica enim, quae rectam horam noctis ignorabat, interdum ancillas iam media nocte dormientes excitare studebat.
De lupo et capra
Lupus capram in saxo alto stantem conspexit, sed ad eam accedere non potuit. Itaque, - inquit - capella pulcherrima, saxum illud non relinques? Descende in hoc pratum, quod tibi multas et pulchras herbas praebebit!" Cui capra: "Mi amice, - inquit - verbis tuis non parebo, nam loco pulchro tutum praeposui".