Codex diplomaticus Warmiensis
: ndz 10 sty 2010, 18:36
Witam serdecznie.
Zalogowałem się na tym Forum bo mam problem z tłumaczeniem interesującego mnie aktu lokacyjnego miasteczka warmińskiego. Wiem, że tekst jest okropnie długi ale może ktoś z Was dziennie po jednym zdaniu by przetłumaczył. Jest mi trochę głupio, ze o to proszę bo sam jestem archeologiem i miałem styczność z łaciną...ale
Nazwy miejscowe, daty, święta i nazwiska oczywiście znam i wiem o co/kogo chodzi. Mam tez wrażenie ze pozamieniane są literki "v" i "u"
In nomine domini Amen. Nos dei et apostolich sedes gracia Warmiensis Episcopus Heinricus Notumfacimus tenore presencium vniuersis, quod pro vtilitate mense nostre cupientes villam Strowangen nominatam in ciuitatem erigere, que Bisschoffsteyn debebit et volumus nominari, vltra mansos olym dicte ville in sus fundacione datos, quos eidem ciuitati, Johanni et Jacobo de Rosenow fratribus scultetis et incolis eiusdem eo iure, quo ville collate fuerunt et sunt, prout in litteris super hoc confectis continetur plenius, volumus perpetuo remanere, sic tamen, quod seruicium prefate ville Strowangen ad ciuitatem predictam, prout in alijs ciuitatibus est consuetum, debebit de cetero pertinere, addidimus et contulimus de consensus venerabilis Capituli nostril Warmiensis, eodem iure, videlicet Culmensi, pro liberate xxx. Mansos liberos in villa Damerow nominate situatos, de quibus xxx. Mansis mensa nostra nondum habuit utilitatem. Eciam addidimus dictis scultetis et incolis pro locacione ciuitatis quatuor mansos, de quibus ad quamlibet curiam integram ibidem habendam ac eciam ad dotem plebani ibidem tria iugera deputari debebunt, et verius assignari, sic tamen quod dicta iugera a dictis curiis separari vel vendi non possint, sed ad eas futuris temporibus perpetuo pertinere. Ceterum quitquit de domo mercatoria et de scampnis siue macellis panum cranium et calciorum, similiter de libra et stuba balneari et aliis vndecunque prouenerit, de hac domino vnam, scultetis secundam, et ciuitati partem terciam deputamus. Medietas ecism molendini seu molendinorim ad scultetum pertinebit, reliqua medietate mense nostre perpetuo remanente. De qualibet autem curia, que in dicta Ciuitate fuerit, mense nostre in festo Purificacionis beatissime marie virginis singulis annis pro censu sex denarius vsualis monete soluere tenebuntur, exepta integra curia scultetorum, quam liberam possidebunt. Concedimus eciam scultetis, heredibus et successoribus eorum legittimis iudicia minora quatuor solidorum et terciam partem illorum, que de maioribus iudiciis, que Aduocatus vel alius Commissarius noster in sepedicta ciuitate iudicare debebit, prouenerint, prout eciam eis in dicta villa Strowangen concessum fuit. Preterea volumus, ne consules vel ciues predicte ciuitatis aliqua ststua faciant, nisi prius nostra et sculteti requisite speciali licencia et optenta. Acta sunt hec dicta villa Strowangen Anno domini M. CCC. lxxxv. in vigilia beatorum Philippi et Jacobi apostolorum. Presentibus honorabilibus et discretis viris, dominis Arnoldo Langi de Brunsberg Canonico Ecclesie Collegiate in Gutenstat nostro procuratore, Tilone Ronen de Heilsberg Canonico Warmiensis, et Johanne de Wartberg vicario in Heilsberg, Caspare de Baysen, Johanne Bludow et aliis testibus pluribus fidedignis. In quorum omnium testimonium et robur premissorum hanc litteram sciribi fecimus et Sigilli nostril maioris appensione mandauimus roborari.