Pomoc w tłumaczeniu LB

Pomoc w tłumaczeniu z łaciny na język polski.
maly.mozg
Peregrinus
Posty: 2
Rejestracja: sob 17 kwie 2010, 16:14

Pomoc w tłumaczeniu LB

Post autor: maly.mozg »

Witam
Czy mógłby mi ktoś pomóc w tłumaczeniu fragmentów LB? O to one:

Brzeziny. Villa habens in se parochialem ecclesiam ligneam, honori Omnium Sanctorum dicatam, cuius nunc plebanus.... In qua sunt decem et septem lanei cmethonales, de quibus omnibus solvitur et conducitur decima manipularis et canapalis pro episcopatu Cracoviensi, cuius valor aestimatur ad.... Proprietas autem et collatio praedictarum villae et ecclesiae, pertinet ad episcopum Cracoviensem. Item plebanus habet ibi proprios agros et prata liberos. Item est ibi praedium episcopale, de cuius agris solvitur decima... Item est ibi scoletus, habens unum laeum liberum, de cuius agris decimat ecclesiae et plebano in Brzeziny; habet et alterum cmethonalem, sed de illo dat decima episcopo.
Dzibalthow, villa sub parochia de Brzeziny sita, cuius proprietas ad nobilem Andream de domo Gelithonum pertinet. In qua sunt lanei cmethonales, item praedium militare, item taberna una, item hortulania una, de quibus omnibus solvitur et conducitur decima manipularis et canapalis ecclesiae in Brzeziny, quam illi donavit primarius eius fundator, cuius valor aestimatur ad...
Wolya Dzibalthowska, villa sub parochia ecclesiae de Brzeziny sita, cuius proprietas ad nobilem Andream Dzibalthowsky de domo Gelithonum pertinet. In qua sunt lanei cmethonales, item tabernae, item hortulaniae, de quibus omnibus solvitur et conducitur decima manipularis ecclesiae in Brzeziny, et valur eius aestimatur....
Nyda, villa sub parochia ecclesiae de Brzezyny sita, cuius proprietas et dominium pertinet ad episcopum Cracoviensem, in qua sunt sex lanei cmethonales, de quibus solvitur decima manipularis, sed perceptio eius alternatis vicibus sive annis diversificatur; uno enim anno percipit illam integre custodia Kyelcziensis, et ducunt eam cmethones propriis curribus in horreum a custode locandum et valor eius aestimatur ad quatuor, aliquando ad quinque marcas; altero vero anno percipit eam praebenda Kyelcziensis appellata Pirszniczska. Item decimam canapalem solvunt per quatuor ierugas; item non est aliquod praedium episcopale in praedicta villa, item non est scoltetia, item non sunt tabernae, item non sunt hortulaniae.
Kowalye, villa sub parochia ecclesiae de Brzeszini sita, cuius proprietas et dominium ad episcopum Cracoviensem pertinet, in qua ultra tres cum dimidio laneos cmethonales ad episcopum pertinentes, item ultra praedium episcopale, sunt duo lanei cmethonales, ad vicariam praebendae Syradowskiey pleno iure pertinentes, et de quolibet laneo solvitur pro vicaria praefata pro censu una sexagena, minus quatuor grossis; non laborant aliquos labores, solum hortum vicarii colunt et disponunt; item quilibet de laneo solvit tres mensuras avenae aequales, et octo currus lignorum per annum integrum ducunt pro vicario. Item non solvunt ova, neque easeos, neque gallos; item praefati duo lanei cmethonales solvunt decimam manipularem et per quatuor ierugas canapalem vicariae praefatae, et ducunt eam cmethones propriis curribus in horreum a vicario locandum, et valor euis aestimatur ad duas marcas.
Item in villa Morawicza, sub parochia ecclesiae de Brzeziny sita, habet decimam manipularem praedialem, et valur eius aestimatur ad duas marcas.
ODPOWIEDZ