Błaaaaaagaaaaaam o najszybsze przetłumaczenie !!! :)

Pomoc w tłumaczeniu z łaciny na język polski.
AGA15
Peregrinus
Posty: 1
Rejestracja: śr 15 cze 2011, 17:34

Błaaaaaagaaaaaam o najszybsze przetłumaczenie !!! :)

Post autor: AGA15 »

caesar cum in Galliam venit coepitque bellum gerere,de cultu moribusque eius non solum propter rationem huius belli (gerendi) animum advertit, sed etiam ut leges institutaque Gallorum cognosceret. Natura huius gentis diligenter cognita duos ibi esse ordines perspexit,qui aliquo essent numero, sacerdotes et equites ,cum tertius,scil. plebs ,nullo adhiberi soleret concilio totusque deditus esset agri culturae.Nam sacerdotes de omnibus fere constituunt controversiis, adulescentes docent et motus siderum et naturam deorum idemque vindicant ab oblivione antiquitatis memoriam, cum equites bella gerant ,inter quos nobilissimus quisque ditissimusque maximam solet habere auctoritatem. Omnia vero referuntur ad religionem cultumque deorum ita, ut si quid gravius accidat, non solum victimae ,sed etiam homines immolentur descendantque interdum sacerdotes ad penitus innocentium supplicia, ut deum aliquem expient iratum. Inter deos colunt maxime Martem eique omnem praedam devovent, quare si quis in illum commisit facinus nefarium, de eo sumitur supplicium vel gravissimum.
ODPOWIEDZ