Witam,błagam Was o pomoc,bo to tłumaczenie przerasta moje skromne możliwości. Miałem lektoraty z łaciny przez rok, teraz to fragment na łacinę prawniczą,ale między nimi jest przepaść poziomów i nic nie mogę wymyślić, wychodzi jakaś zbitka bezsensownych wyrazów.
Liberi parentum potestate libentatur empantipatione, id est si, posteaquam mancipati fuerint, manumissi sint, sed filius quidem ter mancipatus ter manumissus sui iuris fit: id enim lex duodecim tabularum iubet his uerbis : si pater filium ter venum dabit, filius a patre liber esto. Ceteri autem liberi praeter filium tam masculi quam feminae una mancipatione manumissioneque sui iuris fiunt. Morte patris filius et filia sui iuris fiunt: morte autem aui nepotes ita demum sui iuris fiunt, si post mortem aui in potestate patris futuri non sunt, uelut si moriente auo pater corum aut iam decessit aut de potestate dimissus est: nam si mortis aui tempore pater eorum in potestate eius sit, mortuo auo in patris sui potestate fiunt. Si patri uel filio aqua et igni interdictum sit, patria potestas tollitur, quia peregrinus lit is, cui aqua et igni interdictum est: neque autem peregrinus ciuem Romanum neque ciuis Romanus peregrinum in potestate habere potest. Si pater ab hostibus captus sit, quamuis seruus hostium fiat, tamen cum reuersus fuerit, omnia pristina iura recipit iure postlimini. sed quamdiu apud hostes est, patria potestas in filio eius interim pendebit, et cum reuersus fuerit ab hostibus, in potestate filium habebit: si uero ibi decesserit, sui iuris filius erit. filius quoque si eaptus fuerit ab hostibus, similiter propter ius postliminii patria potestas interim pendebit. In potestate parentum esse desinunt et hi, qui flamines Diales inaugurantur et quae uirgines Vestae eapiuntur.
Wiem,że to bardzo długi tekst,ale może ktoś zechce przetłumaczyć chociaż część,początek czy jakiś urywek, to będzie już wielka pomoc.
Pierwszy post i od razu prośba,ale tak to bywa,że jestem w sytuacji podbramkowej.