Theseus, vir summi honoris, amicis suis imperat: Mecum navem ascendite et liberos nostros Minotauro liberate!" Amici verbis eius parent et nave in Cretam insulam contendunt. Ibi Ariadna, pulchra filia regis, Theseum conspicit et mox eum amat: "tecum labyrinthum intrare non audeo, sed tamen te adiuvare possum. Nam a me filum accipis, quod tibi viam ex eo labyrintho monstrare potest!" Paulo post Theseus Minotaurum gladio occidit auxilioque fili e labyrintho fugit. "Ariadna", inquit, "tibi maxime gratus sum! Veni ad litus et mecum fuge in patriam meam, ubi femina mea esse potes!"
PS: Próbowałam to sama przetłumaczyć, jednakże moja wiedza okazała się niewystarczająca

Proszę o pomoc
Z góry dziękuję!