De sacerdote sacramentorum ministro (De Rituali Romano, Tit. 1, c.1)

Pomoc w tłumaczeniu z łaciny na język polski.
Sylwanofm
Peregrinus
Posty: 1
Rejestracja: wt 17 kwie 2018, 11:25

De sacerdote sacramentorum ministro (De Rituali Romano, Tit. 1, c.1)

Post autor: Sylwanofm »

Nigdzie nie mogę znaleźć wstępu do Rytuału Rzymskiego po Polsku, a potrzebuje przetłumaczyć te fragmenty na 25.04.2018. Będę wdzięczny za wszelką pomoc.

Sacerdos illud perpetuo curabit, ut integre, caste pieque vitam agat, nam etsi sacramenta ab impuris coinquinari non possint neque a pravis ministris eorum effectus impediri, impure tamen et indigne ea ministrantes in aeternae mortis reatum incurrunt. Dum sacramentum aliquod ministrat, singula verba, quae ad illius formam et ministerium pertinent, attente, distincte et pie atque clara voce pronuntiabit. Similiter et alias orationes et preces devote ac religiose dicet; nec memoriae, quae plerumque labitur, facile confidet, sed omnia recitabit ex libro. Reliquas praeterea caeremonias ac ritus ita decenter gravique actione peraget, ut adstantes ad caelestium rerum cogitationem erigat et attentos reddat. Illud porro diligenter caveat, ne in sacramentorum administratione aliquid, quavis de causa vel occasione, directe vel indirecte, exigat aut petat, sed ea gratis ministret et ab omni simoniae atque avaritiae suspicione, nedum crimine, longissime absit.
ODPOWIEDZ