Witam, prosiłbym o pomoc w tłumaczeniu tego tekstu. Pytania proszę kierować za pomocą wiadomości prywatnej. W załączniku dołączam słowniczek
De fontibus iuris (Digesta)
Constat autem ius nostrum aut ex scripto aut ex non scripto. Scriptum ius est lex, plebiscita, senatus consulta, principum placita, magistratuum edicta, responsa prudentium.
Lex est, quod populus iubet atque constituit.
Plebiscitum est, quod plebs iubet atque constituit. Olim patrcii dicebant, quod plebiscitis non tenentur; ea enim sine auctoritate eorum fiunt. Postea lege Hortensia plebiscita universum populum tenent.
Senatus consultum est, quod senatus iubet atque constituit, idque legis vicem obtinet.
Constitutio principis est, quod imperator decreto vel edicto vel epistula constituit. Et sine dubio id legis vicem obtinet.
Ius autem edicendi habent magistratus populi Romani. Sed amplissimum ius est in edictis duorum praetorum: urbani et peregrini, qorum in provinciis iurisdictionem praesides earum habent.
Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus permissum est iura condere. Quorum si in unum sententiae concurrunt, id quod ita sentiunt, legis vicem obtinet.
Łacina tekst do przetłumaczenia
Łacina tekst do przetłumaczenia
- Załączniki
-
- lacina.png (69.75 KiB) Przejrzano 9466 razy