Czy ktoś choć troszkę pomoże mi przetłumaczyć ten tekst jak najszybciej... chociaż po części... mi wychodzą jakieś "kwiatki"...
O solem ipsum beatissimum, qui, antequam se abderet, stratis cadaveribus parricidarum cum paucis fugientem vidit Antonium!
Est autem pietatisque nostrae declararefortissimis militibus, quam memores simus quamque grati. Quamobrem promissa nostra atque ea, quae legionibus bello confecto tributuros nos spopondimus, hodierno senatus csulto renovanda censeo. Aequum est enim militum, talium praesertim, honorem coniungi. Atque utinam, patres coscripti, civibus omnibus solvere nobis praemia liceret! Quamquam nos ea, quae promisimus, studiose cumulata reddemus. Sed facile est bene agere cum iis, a quibus etiam tacentibus flagitari videmur. Illud admirabilius et maius, maximeque proprium senatus sapientis est grata eorum virtutem memoria prosequi, qui pro patria vitam profuderunt. Quorum de honore utinam mihi plura in mentem venirent! Duo certe non praeteribo, quae maxime occirrunt: quorum alterum pertinet ad virorum fortissimorum gloriam sempiternam, alterum ad leniendum maerorem et luctum propinquorum. Placet igitur mihi, patres conscripti, legionis Martiae militibus, qui uns pugnantes occiderunt, monumentum fieri quam amplissimum. Magna atque incredibilia sunt in rem publicam huius merita legionis. Haec se prima abrupit latrocinio Antonii; haec tenuit Albam; haec se ad Caesarem contulit; hanc imitata quarta legio parem virtutis gloriam consecuta est. Quarta victrix desiderat neminem: ex Martia nonnulli in ipsa vctoria considerunt. O fortunata mors, quae naturae debita, pro patria est potissimumreddita! Vos vero patriae natos iudico; quorum etiam nomen a Marte est. In fuga foeda mors est, in victoria – gloriosa. Illi igitur impii, quos cecidistis, etiam ad inferos poenas parricidii, vos vero, qui extremum sppiritum in victoria effudistis, piorum estis sedem et locum consecuti. Brevis a natura nobis vita data est; at memoria bene redditae vitae sempiterna. Quae si non esset longior quam haec vita, quis esset, tam amens, qui maximis laboribus et periculis ad summam laudem gloriamque contenderet? Actum igitur praeclare, vobiscum, fortissimi dum vixistis, nunc vero etiam sanctissi mimilites, quod vestra virtus nec oblivione eorum, qui nunc sunt, nec reticentia posterorum insepulta esse poterit, cum vobis immortale monumentum suis paene manibus senatus populusque Romanus exstruxerit. Erit exstructa moles opere magnifico incisaeque litterae, divinae virtutis testes sempiternae: numquam se vobis eorum, qui aut videbunt vestrum monumentum aut audient, gratissimus sermo conticescet. Ita pro mortli condicione vitae immortalitantem estis consecuti.
Sed quoniam, patres conscripti, gloriae munus optimis et fortissimis civibus monumenti honore persolvitur, consolemur eorum proximos, quibus optima est haec quidem consolatio:parentibus – quod tanta rei publicae presidia genuerunt; liberis – quod habebunt domestica exempla virtutis; coniugibus – quod iis viris carebunt, quos laudare quam lugere praestabit; fratribus – quod in se ut corporum sic virtutum similitudinem confident. Atque utinam his omnibus abstergere fletum sententiis nostris possemus, cum multa et varia impenderent hominibus genera mortis, id genus, quod esser pulcherrimum, suis obtigisse eosque nec inhumatos esse nec desertos nec dispersis bustis humili sepultura crematos, sed contectos publicics operibus atque muneribus eaque constructione, quae sit ad memoriam aeternitatis ara virtutis. Quamobrem maximum quidem solacium erit propinquorum eodem monumento declarari et virtutem surum, et pietatem, et senatus fidem, et crudelissimi memoriam belli: in quo, nisi tanta militum virtus exstitisset, parricidio M. Antonii nomen populi Romani occidisset.