Bardzo proszę o zaznaczenie akcentów w cytowanym fragmencie... Mi wymowa sprawia jeszcze problemy , a mam to ładnie na forum powiedzieć... z pewnością jest tu ktoś, komu nie sprawi to żadnych kłopotów...
Aemulamini autem Charismata meliora.
Ex adhuc excellentiorem viam vobis demonstro
13
1 Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens.
2 Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum.
3 Et si distribuero in cibos puperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4 Charitas patiens est, benigna est charitas, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati;
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 Charitas numquam excidit: sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae cessabunt; sive scientia destruetur.
9 Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus;
10 cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli.
12 Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13 Nunc autem manet, fides, spes, charitas, tria haec; maior autem horum est charitas.
PROSZĘ...