2 Primum stipendium meruit annorum decem septemque Q. Fabio M. Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit; inde ut rediit, castra secutus est C. Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis.
3 Quaestor obtigit P. Africano consuli cum quo non pro sortis necessitudine vixit: Namque ab eo perpetua dissensit vita. Aedilis plebei factus est cum C. Helvio.
4 Praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor superiore tempore ex Africa decedens .Qu. Ennium poetam deduxerat, quod non minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum.
kompletnie nie wiem o co chodzi. Prosze o pomoc !!
