(51,1)Ille mi par esse deo videtur,
(51,2)ille, si fas est, superare divos,
(51,3)qui sedens adversus identidem te
(51,4)spectat et audit
(51,5)dulce ridentem, misero quod omnes
(51,6)eripit sensus mihi: nam simul te,
(51,7)Lesbia, aspexi, nihil est super mi
(51,8)[vocis in ore;]
(51,9)lingua sed torpet, tenuis sub artus
(51,10)flamma demanat, sonitu suopte
(51,11)tintinant aures geminae, teguntur
(51,12)lumina nocte.
(51,13)otium, Catulle, tibi molestumst:
(51,14)otio exsultas nimiumque gestis:
(51,15)otium et reges prius et beatas
(51,16)perdidit urbes.
czy zna ktoś tłumaczenie?
proszę o pomoc! Katullus "Carmina"
- Flavius Aetius
- Propraetor
- Posty: 1115
- Rejestracja: pt 28 kwie 2006, 22:23