Tantalus, qui Phrygiam regebat, conviviis et colloquiis deorum intererat. Cuius viri praesentiam dei magni aestimabant. Tantalus tamen superbia commotus hominibus deorum consilia aperuit, quae reticere debuit. Propterea deivirum, quem prius amabant, gravi poena affecerunt. Tantalus stat in aqua, quam magna sisti bibere desiderat, sed undae, quas captare cupit, iterum atque iterum cito recedunt. Super caput euius pendent poma pulchra, quibus cum os viri appropinquat, fugiunt. Itaque sitis et fames eum semper magis vexant. Dolores, quos tolerat, sempiterni sunt.
Quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat.
Tantalus: hoc illi garrula lingua dedit.
De sene et morte
Aliquado senex vita et labore fatigatus ligna in silva colligebat et sub vesperum ex silva excessit, nam ante noctem in casam venire cupivit. Sed brevi tempore onere et itinere defatigatus ligna deposuit, lapid insedit. "Quam misera, quam gravis, quam infelixs est vita mea" -considerabat. deinde magna voce mortem advocavit:"O, mors, veni ad me!" Mors cito ad senem advenit et interrogavit: "Quid tibi optas?" Senex perterritus a consilio deflexit et: "Impone -inquit -umeris meis fascem lignorum".
De civibus et servis Romanis
Ab antiquis temporibus populus Romanus e patriciis et plebeis constabat. Populus Romanus initio a septem regibus gubernabatur. Ultimus rex, Tarquinius Superbus, a populo pulsus est. Ex eo tempore quotannis duo consules in urbe Roma creabantur, quibus summum ius tribuebatur. Tempore belli imperium viro mandabatur, qui dictator appellabatur. In bello multi captivi capiebantur, qui in Italiam conducebantur et servis adnumerabantur. Servis multa negotia tribuebantur; filii civium Romanorum quoque a servis docitis, praecipue Graecis, docebantur et erudiebantur.
Troszke sporo tego, ale bardzo prosze o pomoc
