De debilitate animi

Rozmowy (tylko!) po łacinie.
Awatar użytkownika
Flavius Aetius
Propraetor
Posty: 1115
Rejestracja: pt 28 kwie 2006, 22:23

De debilitate animi

Post autor: Flavius Aetius »

Debilitatem animi paucis modis adipiscitur:
1. Cum multos versus scribis, nulla dubitatione cito debilis animo fies,
2. Cum opera tua etiam atque etiam rursus legis, aegrotus sine dubio eris,
3. Cum in colloquio nullis invectivis uteris, stolidum profecto omnes te putabunt.

Ne fac ita, mea vita! Debilitas enim animi optimis maxime valet.
Quod sis, esse velis, nihilque malis;
Summum nec metuas diem nec optes.
Marcus Valerius Martialis X, 47 12-13
Awatar użytkownika
Martinus Petrus Garrulus
Proconsul
Posty: 2556
Rejestracja: ndz 19 lut 2006, 23:18
Lokalizacja: Kraków

Post autor: Martinus Petrus Garrulus »

quid quisve te ad talia adduxit? :lol:
Nulli parcit hiems, nullus quoque frigore gaudet,
donec Ver veniat nos foveant pueri!
Awatar użytkownika
Flavius Aetius
Propraetor
Posty: 1115
Rejestracja: pt 28 kwie 2006, 22:23

Post autor: Flavius Aetius »

Tantum ανεμος meus, qui αυτος debilissimus omnium est.
Quod sis, esse velis, nihilque malis;
Summum nec metuas diem nec optes.
Marcus Valerius Martialis X, 47 12-13
biatas
Tribunus popularis
Posty: 456
Rejestracja: pn 29 cze 2009, 19:33

Consolatio

Post autor: biatas »

Aurem solationi praebe:
non es solus, cui Hebe
dedit hanc dubitationem:
anne cupias laudationem
anne vituperatioem.
Eget animi cultura
mutatione et usura:
si quid scripseris, collegae
aut amicae cuncta lege!
Castigabunt te hac lege,
qua tu alios castigabis.
Si non audient, procul abis,
alios debiles culpabis !
Nullum numen habes, si sit Prudentia: nos te,
nos facimus, Fortuna, deam, coeloque locamus.
Iuv. Sat, X 365-6
ODPOWIEDZ