
Ita fac, mi Lucili , vindica te tibi, et tempus , quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat, collige et serva. Persuade tibi hoc sic esse , ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis , quaedam subducuntur , quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura, quae per neglegentiam fit.Magna pars vitae elabitur male agentibus, magna nihil agentibus , tota vita aliud agentibus.Quis nostrum aliquod pretium tempori ponit, quis diem aestimat, quis intellegit se cotidie mori?Fac ergo , mi Lucili quod facere te scribis omnes horas te complectere . Sic fet : minus ex crastino pendebis , si hodierno manum inieceris. Omnia , mi Lucili , aliena sunt, tempus tantum nostrum est. In huius rei unius fagacis ac lubricae possessionem natura nos misit , ex qua expellit quicumque vult.