Witam!
Potrzebuję małej pomocy, w przetłumaczeniu tekstu na łacinę. Tekst brzmi następująco:
A Romulo ad Tiberim amnem urbs Roma condita. Ad tutelam novae urbis
sufficere vallum videbatur. Vulgatior fama est ludibrio fratris Remum novos
transiluisse muros; eum ab irato Romulo interfectum esse. Prima certe victima fuit;
munitionem urbis novae sanguine suo consecravit. Romulus imaginem Urbis magis,
quam Urbem fecerat. Incolae deerant. Erat prope lucus: hunc asylum fecit; et
statim mira vis hominum Latini Tuscique pastores eo confluxerunt. Nonnulli
etiam transmarini Phryges, qui sub Aenea et Arcades, qui sub Euandro duce in
Italiam pervenerant, nova urbe recepti sunt. Ita ex variis quasi elementis
congregavit corpus unum populumque Romanum ipse fecit. At populus virorum erat,
mulieres deerant. Itaque matrimonia finitimis petita: quia non impetrabantur,
manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus, virgines, quae ad
spectaculum venerant, captae et postea nuptae erant.
Dziękuje serdecznie z góry za okazaną jakąkolwiek pomoc i pozdrawiam!
Krótki tekst.
Perlege Tibi regulas !
Nescis regulas? Perlege illas !
Nullum numen habes, si sit Prudentia: nos te,
nos facimus, Fortuna, deam, coeloque locamus.
Iuv. Sat, X 365-6
nos facimus, Fortuna, deam, coeloque locamus.
Iuv. Sat, X 365-6