
De capitis deminutione
Capitis deminutio est priori status commutatio. Eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis deminutio aut minor, quam mediam vocant, aut minima.
Maxima est capitis deminutio, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit. Quod accidit in his, qui servi poenae efficiuntur atrocitate sententiae vel qui ad pretium participandum se venumdari passi sunt.
Minor sive media est capitis deminutio, cum civitas quidem amittitur, libertas vero retinetur. Quod accidit ei, cui aqua et igni interdictum fuerit, vel ei, qui insulam deportatus est.
Minima est capitis deminutio, cum et civitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur. Quod accidit in his, qui, cum sui iuris fuerunt, coeperunt alieno iuri subiecti esse vel conta. Servus autem monumissus capite non minuitur quia nullum caput habuit.