Animus facit nobilem. - Umysł czyni szlachcica. | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Herkules

13. Czwarta praca: schwytanie Dzika Erymantejskiego

Tum véró iússus est Herculés aprum quendam capere quí illó tempore agrós Erymanthiós vástábat et incolás húius regiónis mágnopere terrébat. Herculés rem suscépit et in Arcadiam profectus est. Postquam in silvam paulum prógressus est, apró1 occurrit. Ille autem simul atque Herculem vídit, statim refúgit; et timóre perterritus in altam fossam sé próiécit. Herculés igitur laqueum quem attulerat iniécit, et summá cum difficultáte aprum é fossá extráxit. Ille etsí fortiter repúgnábat, núlló modó sé líberáre potuit; et ab Hercule ad Eurystheum vívus relátus est. [ pokaż tłumaczenie ]


1 apró. Dativus dopełnienia bliższego czasownika złożonego ("ob + curró").


<< Rozdział 12 Rozdział 14 >>