Amo te, ama me! - Kocham cię, kochaj mnie! (na pierścieniu) | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Herkules

45. Śmierć Herkulesa

Herculés nihil malí suspicáns vestem quam Lichás attulerat statim induit; pauló post tamen dolórem per omnia membra sénsit, et quae causa esset éius reí mágnopere mirábátur. Dolóre paene exanimátus vestem détrahere cónátus est; illa tamen in corpore haesit, neque úlló modó abscindí potuit. Tum démum Herculés quasi furóre impulsus in montem Octam sé contulit, et in rogum, quem summá celeritáte exstrúxit, sé imposuit. Hóc cum fécisset, eós quí circumstábant órávit ut rogum quam celerrimé succenderent. Omnés diú recúsábant; tandem tamen pástor quídam ad misericordiam inductus ígnem subdidit. Tum, dum omnia fúmó obscúrantur, Herculés dénsá núbe vélátus á Iove in Olympum abreptus est. [ pokaż tłumaczenie ]


<< Rozdział 44