Barba philosophum non facit. - Broda nie czyni [nikogo] mędrcem. | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Herkules

1. Nienawiść Junony

Herculés, Alcménae fílius, ólim in Graeciá habitábat. Híc omnium hominum validissimus fuisse dícitur. At Iúnó, régína deórum, Alcménam óderat et Herculem adhúc ínfantem necáre voluit. Mísit igitur duás serpentís saevissimás; hae mediá nocte in cubiculum Alcménae vénérunt, ubi Herculés cum frátre suó dormiébat. Nec tamen in cúnís, sed in scútó mágnó cubábant. Serpentés iam appropinquáverant et scútum movébant; itaque puerí é somnó excitátí sunt. [ pokaż tłumaczenie ]


<< Wstęp Rozdział 2 >>