Agere, quod agas, considerate decet. - Rozważnie wypada czynić, co czynisz. (Cicero) | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Herkules

2. Zduszenie węży

Íphiclés, fráter Herculis, mágná vóce exclámávit; sed Herculés ipse, fortissimus puer, haudquáquam territus est. Parvís manibus serpentís statim prehendit, et colla eárum mágná ví compressit. Tálí modó serpentés á pueró interfectae sunt. Alcména autem, máter puerórum, clámórem audíverat, et marítum suum é somnó excitáverat. Ille lúmen accendit et gladium suum rapuit; tum ad puerós properábat, sed ubi ad locum vénit, rem míram vídit, Herculés enim rídébat et serpentís mortuás mónstrábat. [ pokaż tłumaczenie ]


<< Rozdział 1 Rozdział 3 >>