Amo te, ama me! - Kocham cię, kochaj mnie! (na pierścieniu) | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Herkules

19. Siódma praca: schwytanie Byka kreteńskiego

Tum Eurystheus Herculí imperávit ut taurum quendam ferócissimum ex ínsulá Crétá vívum referret. Ille igitur návem cónscendit, et cum ventus idóneus esset, statim solvit. Cum tamen ínsulae1 iam appropinquáret, tanta tempestás subitó coorta est ut návis cursum tenére nón posset. Tantus autem timor animós nautárum occupávit ut paene omnem spem salútis dépónerent. Herculés tamen, etsí návigandí imperítus2 erat, haudquáquam territus est. Post breve tempus summa tranquillitás cónsecúta est, et nautae, quí sé ex timóre iam recéperant, návem incolumem ad terram appulérunt. Herculés é náví égressus est, et cum ad régem Crétae vénisset, causam veniendí docuit. Deinde, postquam omnia paráta sunt, ad eam regiónem contendit quam taurus vástábat. Mox taurum vídit, et quamquam rés erat mágní perículí, cornua éius prehendit. Tum, cum ingentí labóre mónstrum ad návem tráxisset, cum praedá in Graeciam rediit. [ pokaż tłumaczenie ]


1 ínsulae. Dativus z czasownikiem złożonym ("ad" + "propinquó").
2 návigandí imperítus. "Nieświadomy nawigowania", "niedoświadczony w żeglarstwie".


<< Rozdział 18 Rozdział 20 >>