Agere, quod agas, considerate decet. - Rozważnie wypada czynić, co czynisz. (Cicero) | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Herkules

36. Podtrzymywanie nieba

Atlás autem Herculí máximé pródesse potuit; ille enim cum ipse esset pater Hesperidum, certó1 scívit quó in locó esset hortus. Postquam igitur audívit quam ob causam Herculés vénisset, "Ipse," inquit, "ad hortum íbó et fíliábus2 meís persuádébó ut póma suá sponte trádant." Herculés cum haec audíret, mágnopere gávísus est; vim enim adhibére nóluit, sí rés aliter fierí posset. Cónstituit igitur oblátum auxilium accipere. Atlás tamen postulávit ut, dum ipse abesset, Herculés caelum umerís sustinéret. Hóc autem negótium Herculés libenter suscépit, et quamquam rés erat summí labóris, tótum pondus caelí continuós complúrís diés sólus sustinébat. [ pokaż tłumaczenie ]


1 certó. Przysłówek.
2 fíliábus. Aby uniknąć dwuznaczności z odpowiednimi formami "deus" i "fílius", dativus i ablativus l.mn. "dea" i "fília" kończy się czasem na "-ábus".


<< Rozdział 35 Rozdział 37 >>