Bene mori praestat, quam turpiter vívere. - Lepiej dobrze umrzeć, niż haniebnie żyć. | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Ulisses

16. Zaczarowanie

Tum Circé, quae artis magicae summam scientiam habébat, baculó aureó quod gerébat capita eórum tetigit; quó factó omnés in porcós subitó conversí sunt. Intereá Eurylochus ígnárus quid in aedibus agerétur ad óstium sedébat; postquam tamen ad sólis occásum ánxió animó et sollicitó exspectávit, sólus ad návem regredí cónstituit. Eó cum vénisset, sollicitúdine ac timóre tam perturbátus fuit ut quae vídisset vix dílúcidé nárráre posset. Ulixés autem satis intelléxit sociós suós in perículó versárí, et gladió correptó Eurylochó imperávit ut sine morá viam ad istam domum démónstráret. Ille tamen multís cum lacrimís Ulixem complexus obsecráre coepit né in tantum perículum sé committeret; sí quid gravius eí accidisset, omnium salútem in summó discrímine futúram1. Ulixés autem respondit sé néminem invítum sécum adductúrum; eí licére, sí mállet, in náví manére; sé ipsum sine úlló praesidió rem susceptúrum2. Hóc cum mágná vóce díxisset, é náví désiluit et núlló sequente sólus in viam sé dedit. [ pokaż tłumaczenie ]


1 Mowa niezależna: "Sí quid gravius tibi acciderit, omnium salús in summó discrímine erit".
2 Mowa niezależna: "Néminem invítum mécum addúcam; tibi licet, sí mávís, in náví manére; ego ipse sine úlló praesidió rem suscipiam".


<< Rozdział 15 Rozdział 17 >>